|
[1.7] Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus,
et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae: Etiem: Amen.
[1.10] Fui in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae.
[1.12] Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum:
Et conversus vidi septem candalabra aurea:
[1.13] et in medio septem candalabrorum aureorum, similem Filio hominis, vestitum podere,
et praecinctum ad mamillas zona aurea:
[1.14] caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam.
[1.15] Et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
[1.16] Et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat:
et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
[1.17] Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam
super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
[1.18] et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni.
[1.19] Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oporet fieri post haec.
[1.20] Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea , et septem
candelabra aurea: septem stellae Angeli sunt septem Ecclesiarum: et candelabra
septem, septem Ecclesiae sunt.
[Apocalypsis I]
|
|
[2.1] Et Angelo Ephesi Ecclessiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua,
qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum.
[2.2] Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos:
et tentasti eos, qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt: et investi eos mendaces:
[2.3] et pateintiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
[2.4] Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
[2.7] Qui habet aurem, audat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo endere de
ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei.
[2.8] Et Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
[2.9] Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his,
qui se dicunt Iudaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
[2.11] Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
[2.13] Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenes nomen meum, et non negasti
fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
[Apocalypsis II]
|